MIXTARABES

MIXTARABES
MIXTARABES
Iuliano Toletano appellantur, qui alias Mosarabes, Ita enim is., Erâ 757. die Madii data est civitas Toleti Mauris, sub bac conditione, ut relinquerent Christianis septem Ecclesias, Mixtarabum quas vocant, etc.
Infra, Erant autem ipsi Mixtarabes sanctae Iustae, ubi iacentm pace, etc. fuêre autem dicti Mosarabes in Hispania Christiani, qui sub Arabum dominatu vivebant, quasi mixti Arabibus, uti censent Stephanus Praecentor Ulysipponensis de Miraculis S. Vinc. c. 1. num. 3. Surita l. 1. Indic. Aragon. aera 752. et ex iis Baronius A. C. 633. n. 87. Quippe Musa Arabibus Christianum significare, docet Blanca A. C. 714. quod etiam etymon Iulianus laudatus attigit. Alii volunt Mosarabes dictos a Muza, Arabum Duce, qui Hispaniam domuit. Iac. de Vitriaco Histor. Hierosol. c. 80. Ilii vero Christiani, qui in Africa et Hispania inter Occidentales Saracenos commorantur, Mosarabes nuncupati, Latinam habent literam et Latinô sermone in seripturis utuntur, et Sanctae Romanae Ecclesiae, sicut alti Latini, cum omni humititate et devotione oboediunt, ab articulis fidei vel Sacramentis ab ullo deviantes, etc. Adde Eugenium III. Pontif. Ep. 83. Sanutum l. 3. part. 8. c. 4. Alios. Eorum officium divinum, Mosarabis inde retinuit appellationem, iam olim, et maxime Leandri Hispalensis et Isidori temporibus usitatum. Imo hoc usa est Hispania, usque ad Alfonfum VI. quô tempore, auctoritate Gregorii VII. Pontificis Romani mutatum est, aerâ 1109. ut est in Charta Ramirezii Regis Aragoniae descriptâ in Histor. Pinnatensi l. 3. c. 16. licet et Toleti adhuc, in sex Parochiis, servetur et in Cathedrali Ecclesia, in sacello Fratris Franc. Ximenii, ac Salmanticae statis diebus, in sacello Doctoris Talabricensis. Ordinem divini huius Officii descripsit et edidit Eupenius Roblesius, ex quo in Bibliothecam Patrum relatus est, tom. 6. ult. Edit. Consule prro de Mosarabico sive Gothico hoc Officio, in aliquot Ecclesiis Hispanicis, Rodericum Toletanum Histor. l. 6. c. 26. 27. Ambrof. Moralem l. 12. c. 19. Marianam l. 9. c. 17. 18. etc. Item Bivarium ad Pseudo---Chronicon Marci Maximi p. 424. Notas ad Concilia Hispan. A. C. 1068. Gregorii VII. l. 1. Ep. 63. 64. 83. et l. 3. Ep. 18. et l. 9. Ep. 2. Covarruviam Thesaur. Linguae Castell. Alios, Car. du Fresne in Glossar. laudatos et quae dicemus infra voce Mozarabicus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • MISSA — a mittendo populum. Unde antiquis German. Senta, Anglis adhuc Sent. Hinc Missale, liber quô continentur omnia ad Missam quottidie dicendam pertinentia. Missaticum Nuntium. Missaticum Regis, legatio, iussio, mandatum, quod Rex per nuntium vel.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MOSARABES — vide Mixtarabes et Mozarabes …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MOZARAMBICUS — in Hispania, dicitur Ritus sacer, qui alias Gothicus in nonnullis ibi Ecclesiis viget, ab Ifidoro Hispalensi Archiepiscopo ut habet Dominic. Macer, institutus, et a Concilio Totelano IV. universae Hispaniae commendatus. Quem cum multis erroribus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MUSARABES — Christiani in Hispania, sub Arabum iugo viventes, dicti sunt; an a Muza Arabum Duce, qui Hispaniam domuit, an a voce Arabica Musa quâ Christianum notant. In illorum Divino officio seu Missa, Tom. VI. Biblioth. Patr. πρισάγιον sic pronuntiatur:… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”